aliquando - at some time; sometimes; formerly
arcesso, arcessere, arcessivi, arcessitus - to send for, summon
calor, caloris, m. - heat
circumeo, circumire, circumii, circumitus - to go around, walk around
cito - quickly
claudo, claudere, clausi, clausus - to close
decrepitus, decrepita, decrepitum - very old, decrepit
disco, discere, didici - to learn
egredior, egredi, egressus - to go out
famosus, famosa, famosum - famous; notorious
fumus, fumi, m. - smoke
herba, herbae, f. - grass
impleo, implere, implevi, impletus - to fill; complete, fulfill
infero, inferre, intuli, inlatus - to bring in, introduce
latro, latronis, m. - robber, bandit
ostium, osti, n. - door
perdo, perdere, perdidi, perditus - to lose
praebeo, praebere, praebui, praebitus - to offer; supply
quaero, quaerere, quaesivi, quaesitus - to seek, look for; ask
senex, senis, m. - old man
tacitus, tacita, tacitum - silent
talis, tale - such; the following
tollo, tollere, sustuli, sublatus - to lift, raise; carry off
viridis, viride - green
|
Contigit autem ut rex
thesaurum videre vellet, arcessito custode intrat turrim
videtque magnam thesauri partem sublatam esse. Furore ergo
repletus, dissumulans tamen egreditur venitque ad decrepitum
quendam senem, consilium quaesiturus. Fuerat hic senex aliquando
famosissimus latro quem conprehensum rex oculis privaverat eique
de mensa sua cotidianos comparabat cibos. Hic regi consilium
saepe bonum et utile praebebat, utpote qui multa viderat et
audierat suaque experientia didicerat multa. Narrat ei rex
damnum suum quaeritque quomodo perdita recuperare possit. Cui
senex tale dat consilium: "Si," inquit, "o rex,
novisse cupis quis hoc an tuus custos an alius egerit, iube
fasciculum herbae viridis in turrim inferri supponique ignem. Tu
autem, clauso ostio, turrim iterum circumeas, et videas si per
aliquam muri rimulam fumum egredi videris. Hoc facto, ad me
redeas consilium accepturus quid post haec tibi agendum
sit." Rex autem dictum senis cito impleri iubens, clausit
ostium et coepit tacitus turris ambitum circumire. Ecce autem
calore ignis viridisque materiae humore fumus permaxime
excitatus totam usque ad tectum replevit turrim. Qui cum aliud
spiraculum non haberet, per locum foraminis illius, eo quod
lapide tantum sine caemento obstructum erat, egreditur. |
contigit: it happened / vellet: (imperfect subjunctive)
/ utpote qui: inasmuch as he / audierat: audiverat
/ damnum: loss / possit: (present subjunctive)
/ an . . . an: whether . . . or (indirect
question) / egerit: (perfect subjunctive)
/ fasciculum: a small bundle / circumeas: (present subjunctive)
/ rimulam: crack / coepit: began
/ ambitum: revolution / humore: by the moisture
/ excitatus: produced / permaxime: in very great quantity
/ spiraculum: vent
|
|