Medieval Latin Tales

~ The Proud Emperor ~

De Superbia et Arrogantia Imperatoris Ioviniani

Part 7

Edited by Eugene R. Moutoux

Important Words

caput, caputis, n. - head

ecce - behold!

ipse, ipsa, ipsum - himself, herself, itself

periculum, periculi, n. - danger

saluto, salutare, salutavi, salutatus - to greet

satis - enough

vestis, vestis, f. - clothes, clothing

Facta confessione et absolutione, eremita fenestram aperuit et statim notitiam eius habebat et ait: "Benedictus Altissimus! Iam notitiam tui habeo. Paucas vestes hic habeo; cito indue te et ad palatium tuum perge! Ut spero, omnes notitiam tui habebunt." Imperator induit se et ad palatium perrexit. Ianuam pulsavit. Ianitor ostium aperuit et eum satis honorifice salutavit. At ille: "Numquid notitiam mei habetis?" Qui ait: "Etiam, domine, peroptime. Sed miror quod tota die hic steti nec vidi vos exire." Ille vero aulam intravit, et ecce omnes capita inclinabant. Sed alius imperator erat cum domina in camera. Quidam autem miles e camera exiit et eum intime respexit, in cameram rediit et ait: "Domine mi, est quidam homo in aula cui omnes honorem faciunt, qui ita assimilatur tibi omnibus, ut quis vestrum sit imperator penitus ignoremus." Imperator, hoc audito, ait imperatrici: "Carissima domina, exi foras et mihi dic si notitiam eius habeas, et mihi renuntia!" Illa vero foras exiit, et cum eum vidisset admirabatur. Statim cameram intravit et ait: "O domine, in periculo animae meae vobis unum dico, me quis vestrum sit dominus meus penitus ignorare." At ille: "Quae cum ita sint, foras pergam et veritatem discutiam." benedictus: blessed / cito indue te: dress quickly / honorifice: respectfully / numquid: (like num, expects a negative answer) / etiam: yes indeed / peroptime: very well / camera: room / respexit: looked at / assimilatur: is similar / penitus: completely / foras: out

Return to Medieval Latin Tales - Title Page

Go to The Proud Emperor- Part 8