Medieval Latin Tales

~ The Proud Emperor ~

De Superbia et Arrogantia Imperatoris Ioviniani

Part 8

Edited by Eugene R. Moutoux

Cum aulam intrasset, eum per manum accepit et iuxta se stare iussit et vocavit omnes nobiles qui in aula tunc erant cum imperatrice et ait: "Per iuramentum quod fecistis, dicite quis nostrum est imperator?" Imperatrix primo respondit: "Domine, mihi incumbit primo respondere. Testis est mihi Deus in caelis, quis vestrum sit dominus meus penitus ignoro!" Et sic omnes dixerunt. Tunc ait ille qui de camera exiit: "Audite me! Iste homo est imperator vester et dominus; nam aliquo tempore se contra Deum erexit, unde omnis notitia hominum ab eo recessit, quousque satisfactionem Deo fecit. Ego vero sum angelus eius, custos animae eius, qui imperium eius custodivi, quamdiu paenitentiam sustinuit. Iam paenitentia est completa et pro delictis suis satisfecit quia, ut vidistis, illum ad caudam equi trahi iussi." His dictis ait, "Iam nunc este ei obedientes. Ad Deum vos recommendo." Statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero gratias Deo reddidit et post haec omne tempus vitae suae in bona pace vixit et spiritum Deo tradidit.
Return to Medieval Latin Tales - Title Page