Medieval Latin Tales

~ The Proud Emperor ~

De Superbia et Arrogantia Imperatoris Ioviniani

Part 3

Edited by Eugene R. Moutoux

Important Words

advenio, advenire, adveni, adventus - arrive, come to

cito - quickly

constituo, constituere, constui, consituttus - appoint; determine

dies, diei, m. - day

deinde - then, next

fleo, flere, flevi, fletus - weep

gradus, gradus, m. - rank

ideo - therefore

ostendo, ostendere, ostendi, ostentus - show

ostium, osti, n. - door

panis, panis, m. - bread

peto, petere, petivi, petitus - seek

praeterea - moreover

quare - why

quidam, quaedam, quoddam - a certain, a certain one, someone

revertor, reverti, reversus sum - return

sanguis, sanguinis, n. - blood

Ille vero sic verberatus et expulsus flevit amare et ait: "O mi deus, quid hoc esse potest quod miles, quem ad militiam promovi notitiam mei non habet et praeterea me graviter verberavit? Hic prope est quidam dux consiliarius meus. Ad eum pergam et necessitatem meam ei ostendam; per quem potero indui et ad palatium meum pergere." Cum vero ad ianuam ducis venisset, pulsabat. Ianitor, pulsatione audita, ostium aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et ait: "Quis es tu et quare sic ex toto nudus advenisti?" At ille: "Rogo te, fac negotium meum cum duce. Ego sum imperator et casu vestimenta et equum perdidi et ideo ad eum veni, ut mihi in hac necessitate succurrat." Ianitor cum verba eius audisset admirabatur, intravit et domino suo adnuntiavit quendam hominem nudum in porta esse qui diceret se imperatorem esse et introitum peteret. Ait dux: "Cito eum introduc, ut videamus quis sit qui praesumat se imperatorem nominare." Ianitor vero ostium aperuit ac hominem introduxit. Imperator notitiam ducis peroptime habebat, sed ille eius notitiam nullam. Ait ei dux: "Quis es tu?" Et ille: "Ego sum imperator et te ad honores et ad ducatum promovi et consiliarium meum inter alios constitui." Ait dux: "Insanis miser; paulo ante te perrexi cum domino meo imperatore versus palatium et reversus sum; et quia talem gradum tibi arrogavisti, impune non transibis." Iussit eum incarcerari et aliquos dies pane et aqua sustentari. Deinde e carcere eum extraxit et usque ad effusionem sanguinis egregie verberari eum iussit et e sua terra eum eiecit. amare: bitterly / quid: how / quod: (conj.) that / mei: of me / graviter: severely / consiliarius meus: member of my ducal council / indui: to be clothed / fac negotium meum cum duce: take my concern to the duke / succurrat: help / quendam: (from quidam) a certain / diceret: (the subjunctive is used in subordinate clauses within indirect discourse) / introitum: entrance /introduc: (imperative) lead in / ducatum: dukedom / versus: towards / arrogavisti: claimed / aliquos: some / sustentari: to be sustained / carcere: prison / extraxit: took out / usque ad: up to / effusionem - shedding
Memorize theset indicative forms of the verb possum:
Present Imperfect Future Perfect
possum poteram potero potui
potes poteras poteris potuisti
potest poterat poterit potuit
possumus poteramus poterimus potuimus
potestis poteratis poteritis potuistis
possunt poterant poterunt potuerunt
Indirect statement is used often in this tale; this means, of course, that infinitives are used often, too. Here is a brief review of infinitives:
Present Active Present Passive Future Active Perfect Active Perfect Passive
portare portari portaturus esse portavisse portatus esse
docere doceri docturus esse docuisse doctus esse
ponere poni positurus esse posuisse positus esse
capere capi capturus esse cepisse captus esse
audire audiri auditurus esse audivisse auditus esse
Gradus is a 4th declension noun, while dies belongs to the 5th declension. These nouns are declined as follows:
gradus gradus dies dies
gradus graduum diei dierum
gradui gradibus diei diebus
gradum gradus diem dies
gradu gradibus die diebus

Return to Medieval Latin Tales - Title Page

Go to The Proud Emperor- Part 4